Latin
Lines 1.139-1.137
Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.139-137
Not analysed yet
[VIII] De timore Demogenes dixit .
1 . Cum timidis etiam somnia bellum gerere.
2 . Aristoteles dixit . Desiderio melius vitam quam timore custodiri. Eum enim, qui timore turpi vitae prospiciat, plus magis vita quam morte torqueri.
3 . Socrates dixit : Audendo virtus crescit, tardando timor.
[IX] De dolore Socrates dixit .
Dolore vincitur, qui dolorem dolendo non patitur.
[X] De invidia .
1 . Simonides interrogatus a quodam, quemadmodum invidos non haberet, Si nihil, inquit, ex magnis rebus habueris aut nihil feliciter gesseris.
2 . Socrates dixit : Dignos esse invidos, qui, si fieri posset, in omnibus civitatibus aures vel oculos haberent, ut de omnium profectibus torquerentur.
3 . Quanta felicium hominum gaudia sunt, tantos invidorum gemitus esse.
4 . Idem . Felicitas subiecta est semper invidiae.
[XI] De parcitate Epamïn dixit .
1 . Cum rex Persarum magnam illi pecuniam temptans eius animum in proditionem dirigeret, admitti legatos iussit, cum forte olivas et caseum comederet: admissis, Audite, inquit, numquid hoc prandium proditorem facit?
2 . Socrates cum hospites suos satis tenui caena suscipere pararet, et amicus eius vituperaret, respondit: Si boni viri sunt, aequanimiter ferent; si mali, non curabimus.
3 . Si res tua tibi non sufficit, tu parcendo fac, rei ut sufficias tuae.
4 . Pythagoras dixit : Convenit parcitatem sequi in tuo, quam luxum in alieno suscipias damno.
5 . Parcitas necessitatum remedium est et medicina damnorum.
[XII] De avaritia .
1 . Pecunia avaro supplicium est, profuso decus, parricidium proditori.
2 . Tiberius Coruncanius avidissimum quemque egestosissimum dicebat.
3 . Avaros homines pupillos brevis aetatis esse; nihil enim de suo uti licere Pythagoras dixit .
4 . Idem avaro cuidam locupleti dixit : Stulte, divitiae tuae in te pereunt, paupertatique tibi sunt similes, cum in his esuris, sitis, alges.
5 . Theocritus obiurgatus a quibusdam, quod multum cum luxuriosis moraretur, respondit, aegris medicum magis necessarium quam sanis esse.
6 . Avarus egens damnum, et si non lucretur, patitur. Socrates dixit .