Latin
Lines 1.96-1.119
Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.96-119
Not analysed yet
26 . Morbum et pauperiem celare noli.
27 . Melius prius facere quod convenit, quam mali facti penitearis.
28 . Poenam a quo merueris frustra petis praesidium.
29 . Ab alio expecta, alteri quod feceris.
30 . Victoria sine adversario brevis est laus.
31 . Oculos et aures vulgi malos testes esse.
[II] De sapientia Socrates dixit .
1 . Sapientis est, ne quem in casum incidat, cavere et si quid forte acciderit fortiter ferre.
2 . Fortis non potest iudicari, nisi et sapiens fuerit. Virtus enim sine sapientia periculosa est temeritas imputanda.
3 . Cum illi quidam diceret, homines te contempnunt, Et illos asini, inquit; sed nec illi asinos, nec ego illos curo. ARISTIPPVS DIXIT .
[III] De doctrina Pythagoras dixit .
1 . Debere homines viaticum senectuti litterarum eruditionem parare.
2 . Bias Prieneus dixit : Discendo non defeceris.
3 . Plato dixit : Litteras insipienti animo tanquam baculum infirmo corpori repertas esse.
4 . Salon dixit : Eundem debere finem discendi quem vivendi esse.
5 . Democrates cum interrogaretur, quid inter homines pecoraque distaret, Sapienter sentire, respondit.
6 . SOCRATES DIXIT : Si nihil discis, dediscis.
[IV] De fide Socrates dixit .
1 . Viri boni est, et non pollicitam fidem servare.
2 . Cato senex dixit ,Maximum maioribus nostris telum fidem fuisse, ex quo plures pace susceptae, quam bello gentes fuerint devictae.
3 . Nocens fit, ubi succumbit fides.
[V] De patientia Socrates dixit .
1 . Patientia miseriarum portus est.
2 . Diogenes dixit : Ad emendationem sui unumquemque nostrum habere debere aut valde amicum aut valde inimicum.
[VI] De innocentia Plato dixit :
Triumphum innocentiae solum esse non peccare ubi liceat posse.
[VII] De ira.
1 . De ira Pythagoras dixit iracundo cuidam: quo minus presseris iram, hoc ab ira magis premeris; tunc enim nos incipimus nobis irasci, cum aliis desinamus; finem namque irae initium esse poenitentiae.
2 . Liber non est, quem superbus inflammat animus.
3 . Iracundus cum irasci desierit, tunc irascitur sibi.
4 . Respicere nil consuevit iracundia. Socrates dixit .