Latin
Lines 1.19-1.26
Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.19-26
Not analysed yet
17 . Idem lato clavo usque ad manus fimbriato utens laxius cingebatur. Unde Sylla optimates saepius admonens dicebat, ut puerum male praecinctum caverent.
18 . Praeterea margaritarum cupidissimus erat, quas, pondus earum interdum manu conferens, discernebat. Cum ergo Caecilio invito, rem ut faceret senatus auctoritate denunciasset, ut ei videbatur, iniustam, Ante, inquit, satiaberis margaritis. At haec forte aut aliena videbuntur, et quae viri fortis animus honestius dissimularet.
19 . Verum et famosi libelli de eo scripti sunt, et iocularia carmina in eum publice divulgata, ut est illud militum in triumpho Gallico celebratum: Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem; Nicomedes non triumphat, qui subegit Caesarem. eo quod Nicomedes rex Bithyniae Caesarem ferebatur stupro subegisse, in ulteriorem familiaritatem, dum iunior esset, admissum.
20 . Facilitatem quoque Caesaris in augendo senatu Cicero nimis acriter et palam irrisit. Nam cum ab hospite suo P. Manlio rogaretur, ut privigno suo decurionatum expediret, ait assistente frequentia: Romae si vis habebit, Pompeiis difficile est.
21 . Sed et in epistola ad C. Cassium violatorem dictatoris mordacius scripsit: Vellem Idibus Martiis me ad coenam invitasses, profecto reliquiarum nihil fuisset; nunc me reliquiae vestrae exercent.
22 . Sed Augustus fortunae favor et Romani decus imperii avunculo suo Iulio longe patientior exstitit. Cum enim Antonius maternam eius originem despiciens eum Afrum genere et natura panificum diceret, hoc ridens pertulit, et eundem sorore tradita in affinitatis gratiam admisit.
23 . Cum vero idem adversus privatum quendam gravius excandesceret, Loquere, inquit, Auguste, quod placet, quia diligentiam auribus, linguae taciturnitatem indixi, quietem manibus, et in omnibus his potentiam tuam accusa, quia nihil aliud argui potest in patientia mea.
24 . Ad haec non modo in se servabat patientiam, sed eandem aliis indicebat. Unde cum Tiberius quereretur per epistolam [suam], quod multi de illo perperam loquerentur, ita rescripsit: Mi Tiberi, noli nimis indignari. quemquam esse, qui de me male loquatur. Satis enim est, si hoc habemus, ne quis nobis male facere possit.