Latin
Lines 1.7-1.18
Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.7-18
Not analysed yet
6b . Sed etsi mihi maledicere curet, non curo, quia auditus lingua debet esse robustior, cum singulis hominibus linguae sint singulae, sed aures binae. Aliquatenus tamen curo, quia eo ipso me fatetur esse superiorem, quoniam
6c . superioris personae usus est, detractionibus subiacere, inferioris inferre. Gauderem itaque, nisi urgente humanitate compaterer infelici.
7 . Item T. Tatius maledicenti sibi Metello, Facile, inquit, est in me dicere, cum nec sim responsurus.
8 . Quid Xenophon? Tu, inquit cuidam, maledicere didicisti, et ego, conscientia teste, didici maledicta contemnere.
9 . Sed et Diogenes, cum ei nunciasset amicus, Te [amici] cuncti vituperant, Oportet, inquit, sapientiam ab insipientibus feriri; esse enim meliorem indicat mala lingua quem carpit.
10 . Quid Plato? totius philosophiae robur patientia est.
11 . Cum et Socrates non modo verbo negat sapientem posse offendi, sed adversus omnem fortunam robore virtutis suae manere immobilem. Et ne philosophis solum patientiam sic placuisse credas, ipsorum imperatorum ad eam publicandam exempla occurrunt.
12 . In Graecia quis maior aut clarior Alexandro? Ei Antigonus paedagogus citharam fregit abiecitque dicens: Aetati tuae iam regnare convenit, pudeatque in corpore regni voluptatem luxuriae dominari. Quod et ille patientissime tulit, licet plerumque impatientissimus fuerit, et patrem sicut virtute, ita vitiis superaret.
13 . Eidem quoque eleganter et vere comprehensus pirata scribitur respondisse �salvis legibus militare.
14 . Sed ne a solis Graecis mutuemur instrumenta virtutum. Scipio Africanus, cum eum parum pugnacem quidam argueret, Imperatorem, inquit, me mater peperit, non bellatorem.
15 . Marius quoque, cum eum Teutonus quidam ad pugnae certamen provocaret, respondit, si cupidus mortis esset, se vitam laqueo posse finisse, et sapientem non tam pugnam quam victoriam quaerere.
16 . Primus Romanorum imperator Iulius Caesar quam patientissime multa sustinuit. Cum enim calvitium iniquissime ferret, et deficientem capillum a cervice convocaret ad frontem, ab irato milite ei dictum est: Facilius est, Caesar, te calvum non esse, quam me in exercitu Romano quicquam egisse vel acturum esse timidius.