Latin
Lines 1.230-1.244
Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.230-244
Not analysed yet
4 . AVGVSTVS CAESAR cum descendenti illi per sacram viam quidam desperatus dixisset tyranne, Si essem, inquit, non diceres.
5 . TACIVS in senatu Lucio Metello maledicenti sibi Facile est, inquit, in me dicere, quia ego responsurus non sum. Potentia ergo tua, non mea accusanda est patientia.
6 . Xenophon maledicenti cuidam Tu, inquit, maledicere didicisti; ego conscientia teste didici maledicta contemnere.
[XXXVI] De dand' mer [=De danda mercede?]
M egmas cuidam solito apud se frequenter cenare, petenti mutuam pecuniam Si dedero, inquit, ecce te et pecuniam perdo.
[XXXVII] De qualitate naturae
E paminondas cuidam, cum ei diceret, ignosce mihi, quod ausus sum te homo novus petere, Nemo, inquit, homo novus est homini, cum natura commendatus est.
[XXXVIII] (De religione?)
1 . Q uaerere an deus sit, poena dignum est, quem colere magis quam discutere convenit sapienti.
2 . Eum qui adiuratus deos imprecatur miam eorum in semet oblivisci.
3 . M ulieribus quibusdam in templo caenantibus invitatus rogatusque, ut pro illis precaretur, precatus est, ne contingerent eis, quae peterent, sed quae dii utilia iudicarent. Plerumque enim contrarios votis votorum eventus esse.
4 . Cuius dictum non habeat iurisiurandi pondus, eius iusiurandum quoque vile esse.
[XXXIX] (De imperio.)
1 . I ta numquam expetendum imperium est, ut in eo timori servias.
2 . E um qui nimis astringat imperium, nimis solvere.
3 . Blandam enim et servientis et imperantis debere esse.
4 . Eum firmum regem, qui, quae imperat, novit vel praeceptis quod contrarium possit esse, agnoscit.
5 . Plato dixit ,cum vidisset Dionysium tyrannum corporis sui custodibus septum, Quid tantum mali fecisti, ut a multis custodiaris?
[XL] (De re militari?)
1 . Ducem, qui non laborat, ut carus militibus sit, nescire militem armare.
2 . H umanitatem ducis in exercitu flumen adversus hostes esse.
3 . N umquam se militibus iussisse, Ite illuc, sed Venite huc. Participatus enim cum duce labor persuadetur militibus minor.