Latin
Lines 1.311-1.353
Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.311-353
Not analysed yet
40 . Oriente sole consilium, occidente convivium cogitato.
41 . Si pacem vis, belli mentionem ne feceris.
42 . Melius est cavere, quam pavere.
43 . Utilius erubescere, quam pallescere.
44 . Turpis est inopia, quae ex copia nascitur.
45 . Age sic alienum, ut tuum non obliviscaris negotium.
46 . Amico ita prodesto, ne tibi noceas.
47 . Quod habes ita utere, ut alienum non egeas.
48 . Plurimi sua amittunt, cum aliena appetunt.
49 . Vigila, cum usus exegerit.
50 . Honestam artem, quam bene didiceris, sequere.
51 . In tuo quam in alieno labore sarcinam suscipe.
52 . Gravius labor est, ubi nullus est effectus.
53 . Pecuniae quaerendae et tuendae modum habere oportet.
54 . Iracundiae infelicitas geminatur.
55 . Velox consilium sequitur poenitentia.
55b . [alia . Maxime contraria esse consilio festinationem et iram.]
56 . Idem dixit : Cum amicis breves rationes, amicitias longas esse oportet.
57 . Iratus filio ipse te coerce, pater.
58 . Filio modesto numquam grave est, quod pietas iubet parentis.
59 . Negat sibi ipse, qui quod difficile est petit.
60 . Malum alienum tuum ne feceris gaudium.
61 . Principium amicitiae est bene loqui; male dicere exordium inimicitiarum.
62 . Amicus raro adquiritur, cito amittitur.
63 . Multo turpius damnatur, cuius delicto ignoscitur.
64 . Graviter irascitur, qui quod dolet deo commendat.
65 . Conscientiam quam famam intende: famam enim saepe poteris fallere, conscientiam numquam.
66 . Felicitas subiecta est semper adversis.
67 . Damnum nisi ex abundantia raro evenit.
68 . Cave, ne ob libidinem severitatem relinquas.
69 . Discute, quod audias, et proba, quod credas.
70 . Iniustae defensionis confidentiam vita.
71 . Nec te imprudentia decipi nec cupiditate circumveniri permittas.
72 . Nulli imponas, quod ipse pati non possis.
73 . Hoc exhibe, quod tibi optaveris exhiberi.
74 . Quod promiseris, indubitanter facito.
75 . Loquere, quod gratum est; facito, quod expedit.
76 . Praesentem laudare minime decet.
77 . Morbum et pauperiem celare noli.
78 . Sepultus aput te sermo sit semper, quem solus audieris.
79 . Si bene egeris, ipse tibi personae auctoritatem dabis.
80 . Cui omnes benedicunt, possidet populi bona.
81 . Geminat peccatum, quem delicti non pudet.