Latin
Lines 1.285-1.310
Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.285-310
Not analysed yet
14 . Plato dixit ,Eam verissimam iustitiam esse, quae erga inferiores servatur.
15 . Triumphum innocentiae esse non peccare, ubi liceat posse.
16 . Idem praecepit : In quem plus potes peccare, desine.
17 . Diogenes dixit : Superat conscientia, quicquid mali confinxerit lingua.
18 . Xenophon maledicenti sibi cuidam, Tu, inquid, maledicere didicisti: ego conscientia teste didici maledicta contempnere.
19 . Demades dixit : Amico mutuam me roganti pecuniam si dedero, et ipsum et pecuniam perdo.
20 . Speusippus laudanti se cuidam dixit: Adulator, desine utrosque fallere: nihil proficis, cum te intelligam.
21 . Epaminondas dixit Beatam civitatem, quae in pace bellum timet.
22 . Idem dixit : Inimicos meos praestando beneficium torqueo.
23 . Bias Prieneus dixit ,Molestius esse inter duos amicos, quam duos inimicos iudicare.
24 . Solon dixit ,Convivium coagulum amicitiae esse cum bonis; convivium cum malis convivium imputandum.
25 . Cleobulus dixit ,Cavere nos amicorum magis invidiam quam inimicorum insidias debere; illud enim apertum, hoc celatum est malum, nocendique fraus quo non speratur potentior.
26 . Theophrastus dixit ,Expedire iam probatos amicos amari quam amatos probari.
27 . Idem dixit : Ex inimico vindictam, si te inimicum senserit, perdidisti.
28 . Idem : Gravius adversarium securitate decipies.
29 . Nocere nescit, qui se velle nocere prodiderit.
30 . Doloris ultionem ab inimicis exigit, qui patientiam dolendo custodit.
31 . Demetrius Non opto, inquid, ut eos, qui divites sunt, amicos habeam.
32 . Iulius Caesar dixit : Acceptum beneficium aeternae memoriae infigendum.
33 . Simonides cum interrogaretur, quid inter homines celerrime consenesceret, Beneficium, inquit.
34 . Socrates dixit : Qui multarum habet potestatem rerum, primum purgare conscientiam debet, ut quae delicta corrigit, non admittat vitetque quod vindicat.
35 . Stultum est, ut velit quis aliis imperare, cum sibi ipse imperare non possit.
36 . Idem ,Eum firmum regem, qui quae imperat novit, vel praeceptis, quid contrarium esse potest, agnoscit.
37 . Idem ,Lucrum ingrate praestanti damnum pudoris esse.
38 . Si quid dubitas, ne feceris.
39 . Animi iudicio quod negatum, fugito.