Latin
Lines 1.329-1.284
Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.329-284
Not analysed yet
[XLVIII]
1 . Iudex iustus erit nemo, nisi qui de se cogitaverit alterum iudicare.
2 . Qui innocentem damnat sua sententia, semper est reus, cum se cottidie puniat conscientia.
3 . Verbosa lingua malitiae indicium est.
4 . Si alien temere protuleris vitia, tua intempestive audies crimina.
5 . Crimen sagittae est simile: facile infigitur, difficile expellitur.
6 . Cave, ne armarium quam pectus habeas doctum.
7 . Clementia perpetuo vincit qui utitur.
8 . Magnum iniuriae remedium est oblivio.
9 . In quem plus potes peccare.
10 . Qui metuit contumeliam, raro accipit iniuriam.
11 . Discordia interdum fit carior concordia.
12 . Possis vincere audire oportet in eo quod pecunia.
13 . Necesse est, ut te ipsum aut pecuniam vilem habeas.
[. . .]
Excerptio Proverbiorum de libro Persii.
6. CODICES PARISINI.
INCIPIUNT SENTENTIAE PHILOSOPHORUM.
1 . Definitio Ciceronis . Nullae sunt occultiores insidiae, quam eae, quae latent in simulatione officii aut in aliquo necessitudinis nomine. Nam eum qui palam est adversarium facile cavendo vitare possis; et Troianus equus idcirco fefellit, quia formam Minervae mentitus est.
2 . alia . Omnium est communis inimicus, qui est hostis suorum.
3 . alia . Nullus umquam sapientum proditori credendum putabit.
4 . Xenocrates dixit ***quia locutum me aliquando poenituit, tacuisse numquam.
5 . Phocion dixit : Duo maxime contraria esse consilio, festinationem et iram.
6 . Menefranes dixit : Occasionem non accipi, sed rapi debere, si rationem, non eventum applices causae.
7 . Hermogenes dixit : Plerosque homines in suis domibus saevissimos tyrannos, in alienis humillimos servos esse.
8 . Euclides dixit : Plerosque hominum stultos serviles cibos et servilem vestem fugere, serviles mores non fugere.
9 . Demosthenes dixit : Liberi servique personam veritas separat, servi liberique mendacium miscet.
10 . Aristoteles dixit : Adversus inimicos intra parietes nostros victoria quaerenda est.
11 . Idem dixit ,Iniuriam iniuste irrogatam eius infamiam esse, qui facit.
12 . Idem : Viri boni est nescire pati vel facere iniuriam.
13 . Idem dixit ,Solum se incommodum paupertatis pati, quod non posset egentibus subvenire.