Latin
Lines 1.67-1.95
Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.67-95
Not analysed yet
14 . Aristippus cuidam maledicenti sibi respondit: Ut tu linguae tuae, sic et ego aurium mearum dominus sum.
15 . Titus in senatu Lucio Metello maledicenti sibi respondit: Facile est, in me maledicere, cum non sim responsurus.
16 . Xenophon cuidam maledicenti sibi respondisse fertur: Tu didicisti maledicere, et ego teste conscientia didici maledicta contemnere.
17 . Legitur de Diogene: cui cum amicus nuntiasset, Cuncti te vituperant, respondit: Oportet sapientiam ab insipientibus feriri, et meliorem se indicat lingua mala illum, quem carpit.
5. CODEX MONACENSIS.
[I]
1 . Cum quidam stolidus audiente Pythagora diceret, malle se cum mulieribus esse, quam cum philosophis conversari, Et sues, inquit, libentius in coeno quam in aqua versantur.
2 . Socrates dixit : Quae facere turpe est, haec ne dicere honestum puta.
3 . Lucrum turpe ut dispendium fugito.
4 . Alteri saepe ignoscito, tibi numquam.
5 . Diu deliberato, cito facito.
6 . Minus dicito, quam facias.
7 . Non vivit, cui nihil in mente est, nisi ut vivat.
8 . Ingloria vita mortis est socia.
9 . Nihil posse hoc est mortuum vivere.
10 . Nihil curare hoc est insanum esse.
11 . Bibe et ede, ut bene vivas: non vivas, ut tantum edas et bibas.
12 . Compendiosa eos via ad gloriam pervenire, Demenander dixit :qui darent operam, ut quales videri vellent, tales essent.
13 . Negat sibi ipse, qui quod difficile est petit. Socrates dixit .
14 . Praesumenti auctoritas datur, cum credit dominum posse praestare quod petitur.
15 . Cupiditati ipsa etiam tarda est celeritas.
16 . Malum alienum tuum ne feceris gaudium.
17 . Damnum nisi ex habundantia raro evenit.
18 . Hoc est melius quod honestius.
19 . Non convenit ridiculum esse ita, ut ridendus ipse videaris. Heraclitus dixit .
20 . Nulli imponas, quod ipse pati non possis.
21 . hoc exhibe, quod tibi optaveris exhiberi.
22 . Praesentibus pro solatio esto.
23 . exhibe tolerantiam.
24 . malis loquere quod gratum sit, facito quod expedit.
25 . Praesentem et laudare et laedere minime decet.