Latin
Lines 1.8-1.6
Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.8-6
Not analysed yet
J. Sar. Pol. III. c. 14. med. Eidem (Alexandro) quoque eleganter et vere comprehensus pirata scribitur respondisse. Cum enim Alexander interrogaret, quid ei videretur quod mare haberet infestum, ille libera contumacia, Quid tibi, inquit, ut tu orbem terrarum. Sed quia id ego uno navigio facio, latro vocor; quia tu magna classe, diceris imperator. Si solus et captus sit Alexander, latro erit; si ad nutum Dionidi populi famulentur, erit Dionides imperator. Nam quoad causam non differunt, nisi quia deterior est, qui rapit improbius, qui iusticiam abiectius deserit, qui manifestius impugnat leges. Quas enim ego fugio, tu persequeris, ego utcunque veneror, tu contemnis. Me fortunae iniquitas et rei familiaris augustia, te fastus intolerabilis et inexplebilis avaritia furem facit. Si fortuna mansuesceret, fierem forte melior. At tu, quo fortunacior, eo nequior eris. Miratus Alexander constanciam hominis eum merito arguentis, Experiar, inquit, an futurus sis melior fortunamque mutabo, ut non ei a modo, quod deliqueris, sed tuis moribus adscribatur, eumque itaque iussit conscribi militiae, ut posset exinde salvis legibus militare.
3. JOA. SARESBER. POLICR. III. 14.
4 . Factio tamen adulatorum praevaluit, quod et praesentium rerum declarat status. Adeo quidem, ut si quis popularium modestiae conscius, assentationis et scurrilitatis vitio crediderit temperandum, hostis felicium censeatur aut invidus. Eorum siquidem aures tenerae sunt, et iam obsurduerunt vero, et linguam severiorem sine offensione gravissima non admittunt. In quo quantum a virtute maiorum aetas nostra degeneraverit, perspicuum est, cum sine patientia aut nullum aut rarum esse opus virtutis verbis docuerint et exemplis.
5 . Unde et Aristippus a maledicente se discedens, dixisse legitur: ut tu linguae tuae, sic et ego mearum aurium dominus sum.
6 . Antisthenes quoque cuidam dicenti, Maledixit tibi ille, Non mihi, inquit, sed illi, qui in se, quod ille culpat, agnoscit.