Latin
3.16 to 3.27
Caesarius of Arles, Testamentum 3.16-27
Unproofread scanNot analysed yet
Mariae, nullum alium habeat congregatio sancta, nisi quem ipsa elegerit vel ordinari petierit. Et licet de tua, domine archiepiscope, pietate præsumam, tamen ne forte contra monasterium nostrum aliquorum suggestiones importunas habeatis, aJjuro vos per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et per tremendum diem judicii, ne unquam praevalcat apud vos hostis antiquus, ut ancillas vestras contristari acquiescatis; aut aliquid illis auferri de iis quae possident, eisque contulimus, permiititis: quia Deo propitio non sine discretione vel justitia quibuscunque saecularibus jure directo res ecclesiæ vendidimus, nisi hoc tantum quod ecclesiæ minus utile et infruciuosum est; et quod animabus sanctis ct Deo vacantibus cum sanctorum fratrum consensu vel subscriptione tribuimus, perpctuo illii jure permaneat. Vos vero, dominae filiolæ, per san Ctam Trinitatem inseparabilem, et per Domini uostri Jesu Christi adventum adjuro, ut pontificem qui mihi indigno ordinante Deo successerit digne, omni affectu ut dominum rogetis, ac pura mente dilig. Lis. et ne per vestram contristetis inobedicutiam. Confidimus enim de Dei misericordia, quod ita omnibus sacerdotibus quibus religionis collatio est, castum amorem impendat, ut nihil vobis quod ad sustentandum corpusculum opus est, deesse permittat. Te iterum atque iterum, ponlifex optime, rogo gratia divina præfati monasterii ut curam maximam habeas, et familiam illarum cum grandi pietate satagas provideri. Quod si alicujus persona iujustum tibi dederit consilium, cum auctoritate respondendum deprecor: quia hoc quod episcopi agitur verbo, non solum auferri non debet nec omnino potest. Tum præcipue quia et hoc ipsa sanctissimi papæ Urbicani a sunsit auctoritas, ut hoc de sancto et domino meo pontifice credam. Nunquam enim apud te prævalebit tam iniqua suggestio, ut contra justam voluntatem qualiscunque antistitis pro meo studio substantia ad te multum profecerit, et prope duplicata sit.