Latin
3.28 to 3.44
Caesarius of Arles, Testamentum 3.28-44
Unproofread scanNot analysed yet
Additur ad hoc quod Deus misericors per parvitatem meam etiam immunitatem tributorum, tam juxta urbem et infra, quam etiam in suburbanis ei villis ex maxima parte concessit. Agellum igitur Aucharianum, unde parvam particulam monasterio dedimus, multa servamus: nam plus minus centum aripennes vineæ, et trecentorum modiorum campos reservavimus: ita quod supradictum monasterium tantum modiatas de terra quam ego plantavi, habcat modiatas quadraginta; et de vetere vinea vix triginta aripennes contulimus. Agellum Gallicumanum, Mercloanum, vel agellum Gemellos cum stagnis et paludibus, cum omni jure et termino suo, et pascua in campo Lapideo, vel si qua alia sunt; vel campum in Trifinitio super viam munitam, vel reliqua quaecunque sunt; agellum Orvedum, ct agellum Martinatis, et agellum Silvanum, in quo cai sita ecclesia S. Mariæ de Ratis; ct agellum Missiamanum, cum omnibus sibi pertinentibus pascuis, paludibus, cum omni jure et termino suo sanctae tuae ecclesiae reservavimus in stipendiis earum. Unde te, sancte pontifex, adjuro, ut si Deus omnipotens per manus se timentium sanctae matri Ecclesiae, monasterio sanctarum virginum aliquod majus bonum dederit, tua sancta dilectio unum ab altero non disjungat. Si vero, quod Deus non patiatur, congregatio ibi aut congregata non fuerit, aut forte postea, quod absit, cum congregata fuerit, esse desierit, ad matrem Ecclesiam revertantur. Hæc quidem ego, ut timori meo satisfacerem, scripsi. Nam absit ut de tua, piissime pontifex, inscientia inculperis; quia, ut supra jam dixi, pietas divina concessit ut per meam humilitatem immunitas Ecclesiae iu tot capitibus daretur. Quod monasterio cum fratrum consensu dedimus, per hanc voluntatem mcam confirmo. Ancillæ nostræ Cæsariæ abbatissae mantum majorem quem de cannabe fecit, dari volo. Domino ineo Cypriano mantum e cuuctis meliorem dari volo. Quidquid servo meo Briciano contuli, nunc per hoc testamentum meum confirmo.