Latin
QUAESTIO II
Caeso Gramm, Anatomia nivis 11
Unproofread scanNot analysed yet
Laxioris vero hujus compagis atque texturae autor non solus est aer commotus atque agitatus: quamvis ne ille poros nivis utique subeat, ita tamen ipsius floccos diducere atque disponere nequit; sed sulphur potius, quod activitate suâ corpus permeans facile illud laxius reddere, &qualemcunque consistentiam ei largiri valet: quando verò ita formati sunt flocci, tum aer sese iis hiantibus insinuat (3.) Nivis albedo sulphur arguit, de qua inferius q. 5.