Latin
QUAESTIO III
Caeso Gramm, Anatomia nivis 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
QUAESTIO III. Quomodo materia nubis, è qua Nix oritur, elevetur ad secundam aeris regionem VOnimbricenses ex Arist. li. Mete c. 2. causam efficientem princiPalem, quae materiam Meteorum evocet, &in sublime tollat, asserunt esse corpora coelestia suâ vi &influxu idpsum praestantia; Instrumentariam verò calorem, qui aquam &terram pervadat, easque attenuando in halitus solvat quos pariter in sublime efferat interventu levitatis, quae calotem ipsum &raritatem consequitur. Huic sententiae quia calculum addunt alii non Peripatetici solùm, sed &Moderni multi â Peripato divortium facientes, quando virtute syderum materiam meteororum extrahi &elevari asserunt; nos quoque subscribimus: neque propitiâ veritate, à quopiam negari posse credimus, quod calor à corporibus coelestibus excitetur; qui deinde in haec inferiora agens, minima eorundem corpuscula sursum rapiat. imò huic quoque calori praeter alias causas tribuendum ducimo, quod corpora quaecunque sive liquida, sive solidiora soli exposita, parvo temporis spacio virturum suarum jacturam faciant, prolectis se partibus subtilioribus ab externo calore.