Latin
1.25
Calpurnius Flaccus, Calpurnius Flaccus Declamationes 1.25
Not analysed yet
<. . . >
VENEFICII REA TORQUEATUR, DONEC CONSCIOS INDICET.
Amissa uxore, ex qua habebat filium, duxit alteram et de ea suscepit filiam. Adoleverunt ambo infantes. Repente ambiguis signis perit adulescens. Pater uxorem accusavit et damnavit. Cum torqueretur, filiam sibi consciam dixit. Petitur puella ex lege ad poenam. adest ei pater. Noverca filios nostros aut insimulatione persequitur aut veneno, quae scelus suum et in domo veneficae et in suppliciis docuit parricidae. Adoleverunt ambo, sed minor filia et praeter sexum multo fratre simplicior. In uno utriusque mortem videtis: cum periit adulescens, et fratri venenum datum est et sorori. O novercae stulta crudelitas: amasset et consciam putaremus? Pro nefas! Conscia dicitur, cui frater perit! Cur, postquam adolevit puella, est interemptus adulescens? Tamdiu ergo fuit novercae quieta crudelitas, quamdiu aetas illius ad persuasionem conscientiae perveniret? Modum non habet iracundia metiendi.
Medicus tyrannicida
TYRANNICIDAE PRAEMIUM.
Tyrannus suspicatus sibi venenum datum ab eo medico, quem in arce habebat, torsit eum; ille pernegavit. Misit ad medicum civitatis. Dixit datum illi ab illo venenum, sed se remedium daturum. Dedit poculum, quo exhausto statim periit tyrannus. Contendunt de praemio. Absit, sanctissimi iudices, ut hanc vos fidem tyrannicidii detrahatis, quam et medicus confirmaverit et tyrannus. Confingunt nocendi voluntatem, postquam sanandi rationem perdiderunt. Poenas meas hinc cogitate, in quibus nec ira nec natura cessavit. Tolerabilis vis est, ubi ad consuetudinem mali causa necessitatis emergit. Praemium consequitur qui ausus est et confirmare meum venenum et suum remedium polliceri? Vltio quidem illa, non quaestio. Tyrranus venenum quaesivit? Se vindicavit! O quam facile gerunt persuasiones illecebramque in contrarium transferuntur virus serpebat interius et artus omnes longa poenarum dilatione languebant: veneficium iam tyrannus agnoverat. Quia instantem interitum sentiebat, festinans medicum flagitabat. Vnde venenum tam celeriter praeparasti? dicis forte "maior mihi dandi veneni fiebat occasio, quae ex ipsius voluntate veniebat". Nativum hoc genus <ti>moris est, ut ex sensu priore ad cuncta cautior sollicitudo procedat. Nonne iam apud tyrannum cuncta suspecta praesens formido faciebat? Medicum tota arce clamabat, quasi ego de tyrannicidio non negassem. In arce me nec animus deseruit nec venenum.