Latin
Lines 1.26-1.31
Calpurnius Flaccus, Calpurnius Flaccus Declamationes 1.26-31
Not analysed yet
Abdicatus patrem liberans
ADDICTUS FENERATORI SERVIAT. ABDICATUS DE BONIS PATERNIS NIHIL
habeat. Libertorum bona ad patronos pertineant. Quidam ex duobus liberis alterum abdicavit. <Abdicatus> addictum postea creditori patrem redemit et manumisit. Quo mortuo ambigunt de bonis abdicatus iure patroni et filius, qui in familia permansit. Equidem nec avarum me fuisse nec impium docui, nam et redemi patrem et manumisi. "Abdicatus es" inquit. En quem putes doluisse casum meum! Filius dicit beneficio parentis se esse nutritum, eius indulgentia libertatem civitatemque sortitum; at haec ipsa patronus liberto suo contulit, quae filius a parente percepit. Proinde beneficium hereditatis filio datur, patrono redditur. Addictus numquam sperat libertatem; negligenter enim et contumaciter servit, qui servire non novit. Quid mihi abdicatorum obicis legem? Ego si quasi filius experirer, merito ut abdicatus expellerer; utor patroni actione, non filii. Quid enim, si non esset manumissus? Peculium servi mei peteres? specta defuncti condicionem, quae fuit mortis tempore, non quae aliquando praecessit. Sistitur venalis pater; non festinat hic bonus filius? Non denique metuit, ne illum redimat abdicatus? Filius incolumi dignitate non potuit explicare quantum abdicatus explicuit? Quotiens se pater paenitere confessus est, quotiens de huius impietate conquestus! Vtinam licuisset addicto exercere ius patrium! Esset hic abdicatus, hic filius. Bona ipsa meo sunt labore quaesita; unde senex testari noluit, ne mihi quasi suum relinqueret, quod meum sciret. Tu illud prius consumpsisti patrimonium, illud amplum, illud quod <d>uobus parabatur heredibus. Ego postulo tenue, libertinum, quod vix sufficit ipsius funeri. Hic enim quando sepeliet iacentem, qui noluit redimere venalem?
Ter fortis desertor
DESERTOR CAPITE PUNIATUR. TER VIR FORTIS MILITIA VACET. PRAEMIUM
victor imperator accipiat. Ter virum fortem imperator coegit ad bellum. Coactus deseruit. Imperator praemio impunitatem desertoris petit. Desertor contradicit. Aequo animo imperator ferat, si, quem virum fortem senserat obsequentem, desertorem videat contumacem? Nec poenam possum recusare post culpam nec veniam sustinere post gloriam. Miserum me, cuius nec infamia potest latere nec gloria! Non ante rem publicam quam me ipse deserui: et armis et telis honestissimum corpus oneravi et, quod non sine piaculo factum est, consecrata iamdudum arma deposui. Sto et pugno pro legibus; aliter enim fortiter facere iam in hac aetate non possum. Grata sunt ei crimina desertoris, apud quem nihil valuerunt privilegia viri fortis. Novum genus damnationis ignoscere. <Mori> volo. Cur enim dubitem per infamiam senex emori, qui etiam iuvenis optavi saepe <per> gloriam?