Latin
Lines 1.565-1.606
Calpurnius Siculus, T. Calpurnius Siculus 1.565-606
Not analysed yet
hac tibi nitendum est, labor hic in tempore noster,
gnauaque sedulitas redit et pastoria uirtus.
ne pigeat ramos siccis miscere recentes
et sucos adhibere nouos, ne torrida nimbis
instet hiems nimioque gelu niuibusque coactis
incursare uetet nemus et constringere frondes;
tu tamen aut leues hederas aut molle salictum
ualle premes media. sitis est pensanda tuorum,
Canthe, gregum uiridante cibo: nihil aridus illis,
ingenti positus quamuis strue, prosit aceruus.
uirgea si desint liquido turgentia suco
et quibus est aliquid plenae uitale medullae.
praecipue gelidum stipula cum fronde caduca
sterne solum, ne forte rigor penetrabile corpus
urat et interno uastet pecuaria morbo.
Plura quidem meminisse uelim, nam plura supersunt.
sed iam sera dies cadit et iam sole fugato
frigidus aestiuas impellit Noctifer horas."
BVCOLICA -VI
Serus ades, Lycida: modo Nyctilus et puer Alcon
certauere sub his alterno carmine ramis
iudice me, sed non sine pignore. Nyctilus haedos
iuncta matre dedit; catulum dedit ille leaenae
iurauitque genus, sed sustulit omnia uictor.
Nyctilon ut cantu rudis exsuperauerit Alcon,
Astyle, credibile est, si uincat acanthida cornix,
uocalem superet si dirus aedona bubo.
Non potiar Petale, qua nunc ego maceror una,
si magis aut docili calamorum Nyctilus arte
aut cantu magis est quam uultu proximus illi.
Iam non decipior: te iudice pallidus alter
uenit et hirsuta spinosior hystrice barbam;
candidus alter erat leuique decentior ouo
et ridens oculis crinemque simillimus auro,
qui posset dici, si non cantaret, Apollo.
O Lycida, si quis tibi carminis usus inesset,
tu quoque laudatum nosses Alcona probare.
Vis igitur, quoniam nec nobis, improbe, par es,
ipse tuos iudex calamos committere nostris?
uis conferre manum? ueniat licet arbiter Alcon.
Vincere tu quemquam? uel te certamine quisquam
dignetur, qui uix stillantes, aride, uoces
rumpis et expellis male singultantia uerba?