Latin
Lines 1.607-1.651
Calpurnius Siculus, T. Calpurnius Siculus 1.607-651
Not analysed yet
Fingas plura licet: nec enim potes, improbe, uera
exprobrare mihi, sicut tibi multa Lycotas.
sed quid opus uana consumere tempora lite?
ecce uenit Mnasyllus: erit (nisi forte recusas)
arbiter inflatis non credulus, improbe, uerbis.
Malueram, fateor, uel praedamnatus abire
quam tibi certanti partem committere uocis.
ne tamen hoc impune feras: en adspicis illum,
candida qui medius cubat inter lilia, ceruum?
quamuis hunc Petale mea diligat, accipe uictor
scit frenos et ferre iugum sequiturque uocantem
credulus et mensae non improba porrigit ora.
adspicis, ut fruticat late caput utque sub ipsis
cornibus et tereti pendent redimicula collo?
adspicis, ut niueo frons irretita capistro
lucet et a dorso, quae totam circuit aluum,
alternat uitreas lateralis cingula bullas?
cornua subtiles ramosaque tempora molles
implicuere rosae rutiloque monilia torque
extrema ceruice natant, ubi pendulus apri
dens sedet et niuea distinguit pectora luna.
hunc, sicutque uides, pignus, Mnasylle, paciscor
pendere, dum sciat hic se non sine pignore uinci.
Terreri, Mnasylle, suo me munere credit:
adspice, quam timeam! genus est, ut scitis, equarum
non uulgare mihi; quarum de sanguine ponam
uelocem Petason, qui gramina matre relicta
nunc primum teneris libabit dentibus: illi
terga sedent, micat acre caput, sine pondere ceruix,
pes leuis, adductum latus, excelsissima frons est,
et tornata breui substringitur ungula cornu,
ungula, qua uiridi sic exsultauit in aruo,
tangeret ut fragiles, sed non curuaret, aristas:
hunc dare, si uincar, siluestria numina iuro.
Et uacat et uestros cantus audire iuuabit.
iudice me sane contendite, si libet: istic
protinus ecce torum fecere sub ilice Musae.
Sed, ne uicini nobis sonus obstrepat amnis,
gramina linquamus ripamque uolubilis undae.
namque sub exeso raucum mihi pumice lymphae
respondent et obest arguti glarea riui.
Si placet, antra magis uicinaque saxa petamus,
saxa, quibus uiridis stillanti uellere muscus
dependet scopulisque cauum sinuantibus arcum
imminet exesa ueluti testudine concha.