Latin
SERVORUM DEI VITALIS ET CONSTANTII SPANORUM AD S. CAPREOLUM EPiSCOPUM ECCLESIÆ …
Capreolus Carthaginensis, Epistolae 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Domino et vencrabili et beatissimo in Christo famulo Dei, domino nostro Capreolo, Vitalis et Constantius peccatores. Quae prima vola sunt humilitatis nostrae, plurimum salutamus sanctam perfectamque et venerabilem beatitudinem tuam, et sanam atque incolumem semper Deo propitio audire desideramus: quia etsi in longinquo positi sumus a sancto apostolatu vestro, mari terminante, sed in præsentia vestri sumus semper in orationibus sanctitatis vestrae, domine Pater. Illud sane mullum desiderii nostri fuit, scribere sanctae honorificentiæ tuae per dulcissimum fratrem nostrum Numinianum. Reperit enim parvitas nostra præcellentem famam et doctrinam tuæ sanctitatis: per quam et scribimus beatitudini tuae, ut ait Psalmographus: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum (Psal. XVIII, 5). Illud etiam consulimus honorificentiam tuam, ut de bono thesauro cordis tui nostris visceribus irrigari jubeas, quae fides catbolica recta teneat. Quia sunt bic quidam qui dicunt non debere dici Deum natum. Nam et haec est fides eorum, hominem purum natum fuisse de Maria virgine, et post haec Deum habitasse in eo. Quorum nos humiles pueri tui resistimus affirmationi, non ita debere dici: sed confitemur, ut ait evangelista, annuntiante angelo Gabriele Mariæ dicente: Spiritus sanctus veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. It 35);