Latin
SERVORUM DEI VITALIS ET CONSTANTII SPANORUM AD S. CAPREOLUM EPiSCOPUM ECCLESIÆ …
Capreolus Carthaginensis, Epistolae 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Confitemur itaque Deum fuisse in utero Mari. virginis, assumpsisse aliquam partem, fabricasse Deum sibi hominem, natum fuisse Deum verum et hominem verum quem assumpsit pro salute generis humani, ut ait Apostolus: Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Gal. IV, 4). Et iterum: Hoc autem sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æquali. Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens Meaque ad mortem, mortem uutem crucis (Philip. II, 5-8). Et iterum: Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Quia mediator nec jam Deus tantum pure sine homine quem assumpsit dici potest, nec homo sine Deo: quia duplex in una persona mediatoris significatio, Deus et bomo: dum Deus de Deo Deus, et secundum carnem idem ipse filius hominis. Ideo verus Deus et homo verus est hic mediator, sicut de forma Dei et forma hominis. Nam et in principio inchoalionis ad Romanos sic dicit sanctus Apostolus: Quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem: qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum, Jesu Christi Domini nostri (Rom. I, 2-4). Verum etiam et Isaias auctor prophetarum sic dicit: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. i, 23). Sed et hominem purum dicunt pependisse in cruce comprehensum: aiunt, Recessit Deus ab eo. Quibus parvitas nostra sic dicit, Nunquam Dens recessit ab homine assumpto, nisi quando dixit de cruce: Heli, Heli, Lammasabactani: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Ideoque provoluti genibus exoramus humiles servi tui sanctum apostolatum vestrum, ut informetis parvitatem nostram in his quod rectum habet fides catholica: et detis veniam insipientiæ vel imperitiæ nostræ, si quid per ignorantiam incedimus. Potens est Dominus Christus sanclis orationibus vestris nobis veniam dare, ne deveniamus in profundum malorum. Ora pro nobis, domine sancte, venerabilis et beatissime papa.