Latin
2.12.22 to 2.12.31
Capreolus Carthaginensis, Epistolae 2.12.22-31
Unproofread scanNot analysed yet
ubi opus fuit naturam creatoris a creatura discernere, videte qualiter pro nobis pietas divina vigilavit. Vade, inquit, ad fratres meos, et die eis: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum; ad Deum meum et ad Deum vestrum: Ecce bic evidenter ipsius Domini, id est Dei et hominis, a famulorum suorum persona distinguitur, et a natura vocatio separatur. Quamvis enim id quod mandatur, jam amicis mandetur et fratribus: ostenditur tamen quid Domino debeatur, quid servis cæteris tribuatur. Potuit namque dicere, Ascendo ad Patrem nostrum, et ad Deum nostrum; quia multum distat inter dominationem et conditionem, inter generationem et adoptionem, inter substantiam et gratiam. Ideoqae hic non permixte nec passim dicitur, Ascendo ad Patrem nostrum et ad Deum nostrum: sed ad Patrem meum et patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum. Aliter enim illi Deus pater est, aliter nobis. IMum siquidem natura co; cquat, misericordia humiliat: nos vero natura prosternit, misericordia erigit. Hoc enim egit ista divina humanitas et humana divinitas, tali ac tanto miraculo, ut bujusmodi gratiam indigna mortalium meruisset iufirmitas.