Latin
Letter 2
Capreolus Carthaginensis, Epistolae 2.13
Unproofread scanNot analysed yet
XIII. Et quis poterit, vel cui sufficiat paginarum sanctarum omnia uno in tempore documenta congerere, quibus sincera hæc et mera veritas perdocetur? Sed et modus sermonis qui jam dudum excessit, aliquando tenendus est, nec mihi diutius laborandum cum eis, quos instruente Domino eruditos agnovi. Instate itaque, sicut Apostolus (II Tim. IV, 2) præcepit, opportune atque importune; et doctrina sana universos errantes arguite, revocate, instruite, roborate: non mea, quæ nulla aut parva sunt, habentes in hac fidei regula documenta; sed Scripturarum divinarum, ac magnorum et doctissimorum virorum, qui hæc ante nos et firmissime tenuerunt, ct multiplicibus libris eloquentissime docuerunL.