Latin
P. P. EKELUND
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 77
Unproofread scanNot analysed yet
jamCeterum observandum, quod fructus dudum plantam quamvis non explicitam continet, &quod planta antequam flos &fructus eam coronet, non perfecta est. In lectione vero illa, quam speciem vocamus, non fructus lolus characteres praebet, quia in omnibus notis, praeter quod e caulis accidentalibus pendeat, convenire debent individua ejusdem speciei. 111. Habitus itaque consulendus est occulte, non tamen characteres fundenentales dabit nisi in lectione speciei Credibile enim est, cum habitus aberrat, etiam apparatum fructus aberrare, quia organa vegetationis etiam ad fructificationem determinandam vim quandam habent licet leviorem. 112. Ad sectiones dividendas nil valet multitudo plantarum lub iis inclusarum. Contra magis probat formae normalis constantiam. 113. Plantae dicuntur affines, quae ad eandem formam normalem pertinent, &eo magis affines, quo magis characteribus conveniunt. 114. Quia plantae in quibusdam conveniunt in aliis differunt, colliduntur ita characteres, ut a lagacitate scrutatoris laepissime pendere videatur, quasdam notas exiltimet praestantiores, quasque minoris habeat.