Latin
P. P. EKELUND
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 78
Unproofread scanNot analysed yet
In qua re duplici via progressi sunt Botanici, aut ut consideraverint ipsas partes plantarum quatenus ad characteres impertiendos plus minus aptas, aut ut qualitates quarumcumque partium absolute comparaverint, nulla ratione habita in qua parte praecipue inellent. 115. Est quaedam certe variarum partium prae ceteris praestantia, quo magis nimirum ad formam normalem lervandam insarviant, &quo propiores huic fini inagisque necellariae esse videantur. Sic-fructu florem antescellit; in fructu lemen ceteras partes accessorias; sic in flore Itamina &pistilla corollam &calycem. Inde sequitur methodum Linnaei artificialem generatim naturae esse magis consentaneam quam nostris temporibus iterum laudatam Tournefortianam. 116. Hoc quidem generatim valet, non tamen absque exceptione. Quod enim formam normalem praecipue fingit &determinat, sin una parte laepe magis absconditur, cum in alia ceterum minus ellentiali luculentissime prominere potest. —Cfr. Linn. Phil. Bot. 175. 117. Si autem qualitates partium respiciuntur, hauriuntur characteres e prasentia, Julistantia, situ, explicatione, numero normali, figura normali &proportione partium. 118. Praesentia vel absentia organi cujusdam pulchra &quodammodo generalis nota est, modo videatur, ne ablentia ex abortu vel concretione partium originem ducat. Substantia in quibusdam classibus &cerlis partibus imprimis memorabilis; in plerisque ad characteram naturalissimum pertinet, undo nullam praebet diversitatem. Situs deinde maximi momenti est, cum non unum tantum organum respiciat, sed plura definiat. Explicatio partium vel modus quo explicantur, (qui in flore vocatur aestivatio) pulcherrimas notas interdum praebet, ut nostris temporibus praecipue probavit R. Brown.