Latin
P. P. EKELUND
Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 79
Unproofread scanNot analysed yet
Numerus, si qualemcumque praebuerint vegetabilia consideras, parum certe valet; si vero normalis quaeritur, qualis esset remoto aut casu aut abortu aut concretione aut multiplicatione, certe non quam ceterae notae minoris momanti est. Idem dici potest de figura, quae, nisi normalis exhibetur, levissima. Praportio in paucis classibus constans videtur, in aliis non nisi ad species determinandas valet. 119. Quamquam hi fore gradus sunt praestantiae characterum non inde concla dendum est, si conveniant in posterioribus notis, &differant plantae in prioribus, eas in diversis sectionibus collocandas esse. Contra accidere potest, proportionem, figuram &numerum plus valere, quam praesentiam, substantiam, situm &explicationem partium. Sic Personatae L. quae conveniunt proportione, numero et figura partium, quoad dehiscentiam (explicationem) capsulae, situm valvularum diversae, inter se maxime aliines sunt. 120. Interdum una vel altera pars a forma vulgari vel charactere naturalissimo imaxime aberrat; tunc pulcherrimam praebet notam sectionis, vel si in ceteris levius cohaereant plantae sub hiac sectione inclusae. Prominentiam Characterum vocamus.