Latin
VI. LOCUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 12
Unproofread scanNot analysed yet
Betula vero Nana in ALPIBUS LAPPONICIS omnium vulgatissima est, &ejus locus natalis ibi praecipuus; tum in ceteris Lapponiam proxime adjacentibus provinciis satis vulgaris. In HELVETIA rarissima est, ibique in paludibus la Chaux-d’Abelle lecta a Gagnebin teste Hallero. EKAMTSCHATCA ad Gmelinum missa est, &in rupibus Bargusini fluvii &juxta Bannoi fontes Stellero reperta fuit Gmel. Nemo praeterea Botanicorum, cujus scripta adhuc publice exhibita sunt, commemoravit, eam ullibi crescere praeterquam in Suecia, Norvegia, Helvetia, Groenlandia, Muscovia &denique Borussia. Memorabile etiam est, quantam mutationem subeat haec Nostra pro ratione &qualitate loci natalis; in Alpibus enim crescens altitudinem pedis vix attingit, &folia habet minima. serpitque; extra Alpes vero nascens, caulibus gaudet tres fere ulnas longis, duploque majoribus foliis; in hortis denique culta, majora adhuc exhibet folia, &instar arbusculae excrescit; raro tamen flores &fructum edit, nisi in loco quodam palustri collocata fuerit. Maxime Rev. Upsaliensium Archipraep. &S. S. Theol. Prof. Prim. D. D. Ol. Celsius hanc Betulam in horto suo plantavit, plantatam coluit, cultamque ultra quindecim annorum spatium asservavit, ubi in justam arbusculae formam excrevit. Ex supra nominata Smolandiae palude Tagelmyran desumptam transportandam &plantandam curavit Celeb D. Praeses in horto Academico Upsaliensi. Nullis obduci storeis haec Nostra opus habet, ad vim hiemis propulsandam, cum in loco suo natali, Alpibus puta, septentrioni proximis, ideoque gelidissimis, summum frigus sustinere possit. Quomodo autem sese habitura sit in regionibus calidioribus, dabit eventus.