Latin
VII. HISTORIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 13
Unproofread scanNot analysed yet
VII. HISTORIA. Exigit jam ordinis ratio, ut brevem quoque Betulae nostrae historiam tradamus, quomodo videlicet primum detecta fuit, quaque demum ratione Botanicis innotuerit. An. 1654. LOESELIUS in Cat. pl. Boruss. p. 10. ei primum nomen imposuit Betulae pumilae, Kleinbirk. FRANKENIO in spec. bot. renov. 32. ejus in Suecia inventori, placuit eam denominare Betulam Nanam pumilam, Fredagsbiörk. MENTZELIUS in ind. pl univ. p. 47. in memoriam tantum revocat denominationem Loeselii, nomen modo immutando, dum eam adpellat Betulam pusillam J L. Kleinbirk. TILLANDSIUS in cat. pl. circa Aboam, eam in Finnlandia primo inventam nuncupat Betulam Nanam s. pumilam. Ryeltrae Wanha Corwu. F. RUDBECKIUS Pat. in hort. Acad. Ups. eam introduxit, eamque adpellavit Betulam Nanam Suecorum. Dwergbiörk. An. BROMELIUS in chlor. goth. 11. eam circa Gothoburgum repertam nominat Betulam Nanam Suecorum Frank. Rudb. pumilam Thalio. Su. Fredagsbiörk, Dwergbiörk. Hic vero perperam synonymum Thalii addit, vid. (3.) GOTTSCHEDIUS in flor. Pruss. 27. eam dicit Betulam pumilam J. Loeselii. Rleine niedrige Birke, cubitalis &productior saepe est, foliis subrotundis, julis crassis &curtis im Gebruch bey Lautenmühl.