Latin
COROLLA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 255
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc propius ad genus pervenimus. Non porest haec planta referri ad ASTERES, squamis calycinis, nullis apice prominulis; Non ad SENECIONES, calyce cylindraceo, basi calyculato, squamis apice emortuis; Non ad SOLIDAGINES nullis seminibus ovatis &corollulis foemineis distantibus; Non ad DORONICA foliolis calycinis, duplici serie aequalibus; Non ad HELENIAS calyce simplici nec imbricato; Non ad TAGETES, calyce monophyllo; sed ad Genus TUSSILAGINIS proxime accedit. 31. Notam characteristicam imponere generi TUSSILAGINIS, res sane ardua est, tamen si attento oculo paullo penitius specierum faciem externam quae in constituendo genere nunquam praetereunda erit, secundum Fund. Bot. 168, inspiciamus, deprehendimus in hac folia omnia esse radicalia; ad cordatam figuram proxime accedentia margine dentata; scapum foliis destiturum, squamis vagis vestitum, simplicem &tomento hinc inde adspersum; quae omnia attributa in hac herba amice conspirant, unde varii, antequam flos ejus natus erat in Horto Academico, ex sola facie eandem de tribu Tussilaginis esse judicabant.