Latin
COROLLA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 256
Unproofread scanNot analysed yet
Tussilagines flore radiato, &omnes gaudent radio minimo, ut nullum aliud inveniatur discrimen, quo haec ab illis distingui queat; nisi quod sit diversa proportio calycis, hujusque squamae interiores dorso carinatae sint; quae notae tanti non habendae, ut diversa genera constituant, praesertim cum facies ac reliqua omnia sint paria. Si recentissimum Rei Herbariae scriptorem Cel. Dom. Hallerum de stirpibus Helveticis adeamus, ejus Petasitidem unam eandemque esse cum Tussilagine Linnaei, videbimus ex charactere sequenti: Petasites, inquit, a Cacalia differt calycis squamis multorum ordinum, imbricatis, floribus obesioribus, flosculis pluribus, habitu singulari, caule nempe simplici aphyllo ante folia erumpente, solis squamis coloratis, a foliis diversissimis adsperso; in conjungenda vero Tussilagine, ob speciem tertiam, omnino cum Linnaeo sentio. Linnaei vero character habetur in Generibus plantaDicet forte aliquis esse Anandriam a Tussilagine genere toto distinctam, ejusque characterem quaerendum in calyce communi clauso; at inspiciat, velim, CUCUBALUM caule simplicissimo unifloro, corolla inclusa Fl. Lapp. 181. t. XII. f. 1, qui collatus cum CUCUBALO calycibus subovatis glabris riticulato venosis, capsulis trilocularibus Fl. Suec. 360, clare ostendet hanc proportionem, ubi cetera sunt paria, minime distinguere vel mutare genera: etenim hae duae herbae in facie &partibus fructificationis omnibus ita omnino aequales sunt, ut potius ambigere possimus, has ad diversas species esse referendas, calyx licet sit in priori ferme clausus, dum corolla florens in fundo ejus occultatur, in sequenti vero patulus.