Latin
VI. FRUCTUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 41
Unproofread scanNot analysed yet
Caprificum esse marem, Ficumque sativam Feminam esse, supra memoravimus. Quomodo flores in cavitate lateant receptaculi, adeo arcte clausi, ut saepius vix caput acus per umbilicum transmitti patiatur, quoque ostendimus. Quod si jam fructus feminae foecundetur, e cavitate fructificationis caprifici s. maris ascendens farina antherarum fructificationes Ficus sativae flatu contingat, ut arctum ejus umbilicum penetret, tandemque per totam cavitatem disseminetur necesse est. Haec omnia naturae viribus impossibilia apparerent, nisi Supremus Genitor Ficui huic propriam assignasset cupidinem. Cupido ficus nobis dicitur, quem antiqui PSENEM seu INSECTVM. vocarunt FICARIVM, &Pontedera in sua Anthologia p. 172. descripsit, delineatumque t. 11. nobis tradidit, estque veterum Culex Ficuum, &species TENTHREDINIS, quem Numen Altissimum soli, quantum novimus, Ficui ejusque fructificationi dicavit, ut ibi sua gignat ova, suosque excludat pullos. BOMBYX eodem modo in sola Moro versatur: TENTHREDO alius in Bedeguar Rosarum; aliaque Insecta in gallis Quercuum; variaque in aliis innumera. Tenthredines hi ficulnei suos quoque habent hostes, quibus grata sunt praeda, gratusque cibus. In ULMO m) Hoc rustici graeci patientia inexhausta, per integros duos menses omni mane observant, ne culices ex ornis evolent, nisi prius affixi sint grossi ramulo alicujus Fici sativae. vero industriam eludant insecta haec &evolent ante germinationem rudimentorum fructus Fici sativae, in solo SCOLYMO Caesulp. medicina quaerenda, in cujus floribus etiam ova sua deponunt hi culices Ficarii. ULMO enim montana Casp. Bauhisi crescunt folliculi, utì in Pistacia, &Populo nigra, a certis producti Insectis, quae ficarios devastant Tenthredines (Muscae illius instar rapientis aphides n). Idem hoc Caesalpinus p.