Latin
VI. FRUCTUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 42
Unproofread scanNot analysed yet
40 sibi habuit perspectum: Gummi in petiolis seu folliculis gignit Ulmus montana, in quibus &animalia ficariis culicibus valde noxia oriuntur; &p. 88: Ficarios culices devorat quoddam Bestiolarum genus, quod Ulmi folliculis connascitur. Hisce Tenthredinibus jam mutatis, alisque instructis, tempus adest, quo Caprificus, seu Ficus mas florescit, h. e. farinam edit antherarum; tunc Tenthredines e caprifici cavitatibus, farina, molitoris instar e mola sua prodeuntis, obducti, evolant &conjugibus acquisitis de ovis pariendis solliciti sunt: hinc ad singulos grossos transvolantes, cavitates Ficus Feminae, dolii instar clavis ferreis vel spiculis seu pistillis ab omnibus lateribus intus completas, intrando, non possunt non farinam illam, qua contecti sunt, excutere. Patet igitur hoc modo Ficum hanc feminam facillime impraegnari. Fructum quidem maturare valet Ficus Femina, licet semina ejus non sint fecundata; quoniam hic fructus non est pericarpium, sed solum receptaculum; ita quoque Humulus, Fragaria, Morus, Blitum fructum reddere possunt, etiamsi semina non maturescant; qui fructus eorum non est nisi Receptaculum aut Calyx. Botanici quidam, quibus hoc non satis fuit perspectum, arbores hasce sine praevia secundatione edere fructus videntes, argumentum contra generationem plantarum satis validum se hinc invenisse crediderunt; at fructus Ficuum non pericarpium, sed Receptaculum commune esse minime perpenderunt. Nihilominus tamen constat, fructum Ficus, si fecundentur semina cum calycibus seu receptaculis, eo magis uberiusque crescere; id quod Tournefortius observavit, narrando Ficum arborem in Galloprovincia, ubi nulla existit caprificatio, quotannis Lbxxv.