Latin
VI. FRUCTUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 43
Unproofread scanNot analysed yet
Ficuum proferre; at aliam ejusdem magnitudinis in Insulis Aegeis Lhoc LXxx, adeoque decemplicem fructum cultoribus reddere, sed minus sapidum, cum debeant fructus in clibano exsiccari, ne ova vermesque Tenthredinum exclusa consumant pulpam, quae calore intenso clibani exsiccantur &destruuntur. Adeoque qui in Chio per plateas Ficus vendunt, clamitant, se venales portare Ficus non caprificatos. Nostra aetas, in qua Botanicorum solertia indies augetur, merito contradicit Camerario, è semine ficus nihil produci, contendenti. Haec sententia Camerarii refellitur observatione Celeberrimi Praesidis, quam affert Cl. Botanicus J. Browallius, Th. Doctor &Prof. Aboëns. in examine epicriseos Siegesbeckianae (edit. altera) p. 16. Comperi, inquit, narrante Cl. Linnaeo, ficus in Hollandia quotannis prolici e seminibus vel fructu lacerato terrae commendato, fructu tamen illo ex Italia allato. Si enim semina in Gallia, Germania, Anglia vel Suecia, ubi nullus reperitur caprificus, producta serantur, vix provenit arbor; ex adverso, si ea, quae in Italia Insulisque Graecis, ubi adest caprificus, orta sunt, humo tegantur. facillime surgunt folia, primis suis diebus Malvae simillima. Idem experimentum hoc anno repetitum est in horto Academico, ubi e Ficubus orientalibus in olla satis, caldarioque commissis, plantae enatae sunt variae. Valet itaque Camerarii effatum tantum de ficubus non fecundatis &caprifico carentibus. vero Ficuum ex semine generationem quisquam posthaec in dubium vocet, in ICONE plantas aliquot adjecimus, quales illas nuper in Horto Academico enascentes observavimus: Folia hujus seminalia ovalia, glabra, obtusa, fere emarginata sunt; Folia caulina primi paris opposita, ovalia, obtusa, obsolete &obscure serrata, glabra, laevia, petiolata; Folia his proxima magis cordata, profundius acutiusque serrata, magis venosa &scabra, adhuc tamen integra evadunt. Nihilominus facillime hancce propagari arborem, si surculus tantum dissectus terrae infigatur, quotidiana docet experientia, ne ob defectum fecundationis arbor pereat.