Latin
III. SPECIES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 5
Unproofread scanNot analysed yet
III. SPECIES. Praeter hasce duas species (2) adlatas, Botanicis nullae aliae adhuc probe cognitae sunt; quantumvis nonnulli tres alias species his addant. Cum vero earum &sufficientes descriptiones &icones cum nominibus suis specificis desint; numero specierum hujus generis haud immerito istas exemimus; suntque sequentes. A. Betula nigra Virginiana, Pluck. alm. 67. Raj. dendr. 12. B. Betula julifera, fructu conoide, viminibus lentis, Gronov. virg. 115. C. Betula arbor Americana, seminibus Lithospermi frumentacei aemulis: Birchtree Barbadensibus dicta. Pluck. alm. 67. tab. 151. fig. 1. Raj. dendr. 12. Terebinthus major, Betulae cortice, fructu triangulari. Sloan flor. 167. hist. 2. p. 89. tab. 199. fig. 1. 2. Raj. dendr. 50. De prima &secunda harum (A. B.) dubitare forte liceat, an Betulae sint species; tertia vero (C.) Pistaciae species omnino est. Disceptatum praeterea fuit, utrum Betula pumila Thalii (2: 1. c.) Synonymis Betulae foliis orbiculatis crenatis adnumeranda sit, an varietas Betulae foliis acuminatis serratis habenda; illud Bromelio in Chloride sua Gothica, arrisit, hoc vero Mappus in historia plantarum alsaticarum p. 39.