Latin
III. SPECIES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 6
Unproofread scanNot analysed yet
his verbis affirmat: in planitie herbida in des Hochgebyrges Hochfeld, pumilae admodum reperiuntur Betulae &distortae, vel ob minorem pressionem aëris, vel ob ventorum impetum, quae Betula Thalii. Mappum vero hanc Betulam pumilam Thalii rectius adnumerare varietati Betulae vulgaris evidenter patet ex Alpibus Lapponicis &Dalekarlicis, ubi Betula vulgaris in altum adeo non excrescit, ut longitudinem hominis unquam possit exaequare; id quod Celeb D. Praeses in peregrinationibus suis per Dalekarliam ac Lapponiam observavit &in flora sua Lapponica 341. (n. )adnotavit, dicens: in summis montibus Alpibusque proximis locis humanam fere habuit altitudinem, &ratione magnitudinis aliquatenus crassa. Et paulo infra (ò.) :in Alpium jugis rarius occurrit (Betula arbor) &tum singularem admodum prae se fert faciem. Caulis est nodosus, crassus, vix spithamaeus, undique ramos exserens repentes &ad terram quasi depressos, nigricantes, qui nec ad altitudinem spithamaeam adscendunt, sed foveas in ipsa terra deprimunt. Porro, si Betula nostra foliis orbiculatis crenatis in Hercynia floruisset, perspicacissimum sane oculatissimumque Hallerum ante aliquot annos Hercyniae montes pervestigantem, fugere non potuisset.