Latin
V. LINARIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 62
Unproofread scanNot analysed yet
Rem tamen ita se habere, Peloriam nempe a Linaria generatam esse, tot tantaeque persuadent rationes, ut nemo, plantam utramque adspiciens, comparatione earum instituta, id negare possit. Etenim 1.) CRESCIT Peloria inter Linarias. Ubi Peloria inventa est, ibi Linaria ubique inter glaream abundat, Peloria vero minori numero occurrit. 2. )Peloria quoad faciem externam, tantam habet cum Linaria SIMILITUDINEM, ut nemo eas flore nondum pullulato distinguere possit, quanta demum cunque attentione Numerum, Figuram, Situm, Proportionem, omniaque attributa plantae, tam qua radicem, quam qua truncum, ramos ac folia, consideraverit. 3.) Accedit singularis ille ODOR, qui in Linaria communiter observatur, eamque a ceteris plantis facile distinguit. Eundem vero Peloriae communem esse, uti &saporem, quilibet expertus affirmabit, unde etiam in Medicina una eademque vi pollent. 4.) COLOR florum unus idemque est. Peloriae enim flos aeque ac Linariae versus basin albidus, versus summitatem autem flavus conspicitur. Accedit hirsutum fulvumque palatum, quod in Linavia crassae cuidam linguae haud dissimile, inter duo corollae ejus Labia interjectum est, in Peloria vero descendit infra collum corollae supra stamina, ubi totum interius latus corollae tegit, quae fulva hirsuties vix in ulla alia planta invenitur, hisce autem duabus propria. )Calyx, Pericarpium &Semina plane congruunt.