Latin
V. LINARIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 63
Unproofread scanNot analysed yet
Quum igitur loco, radice caule, foliis, calyce, pericarpio, seminibus, colore, sapore, cum Linaria conveniat Peloria, nemo inficias iverit, quin ab illa haec originem traxerit. VII. VARIETAS. Inter plurimas quae in regno tam vegetabili, quam animali conspiciuntur varietates nullum tamen Peloriae simile visum unquam fuit exemplum. FLORES MULTIPLICATI &PLENI, in regno vegetabili tam communes sunt ut nihil notius; in his petala multiplicantur, &extrudunt stamina, immo ipsa saepe pistilla; nulla vero producunt semina, nisi pistillum remanserit &a floribus quibusdam simplicibus foecundatum fuerit. PLENITUDO peragitur vel solo NUMERO petalorum aucto, ut in Hepatica, Anemone, Diantho, vel MAGNITUDINE corollae aucta, ut in quibusdam monopetalis; vel RADIO multiplicato EXCLUDENTE DISCUM, ut in Heliantho &Tagete; vel DISCO EXCLUDENTE RADIUM, corollis magnitudine auctis, ut in Tagete, Matricaria, Bellide, vel numero petalorum aucto, ExCLUSIS NECTARIIS, ut in Aquilegia stellata; vel NECTARIIS NUMERO AUCTIS, ut itidem in Aquilegia; vel NECTARIIS, MAGNITUDINE tantum auctis, ut in Helleboro aconiti folio, flore globoso croceo. Amanni ruthen. 76.