Latin
CAPUT PRIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 75-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIUS. CORALLIIS in GENERE. CORALLIORUM mentio ut hodie saepius occurrit, ita apud antiquos scriptores haud erat infrequens; horum nonnulli scripserunt L simplici CORALIUM, vel CURALIUM quod reperies apud THEOPHRASTUM, PLINIUM &OVIDIUM Met. 4. 749. Nunc quoque curaliis eadem natura remansit. Habent alii quoque CORALLUM, ut SIDONIUS Lactea puniceo sinuantur colla corallo. Quibus inter recentiores assentitur Celeb. TOURNE