Latin
CAPUT PRIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 76
Unproofread scanNot analysed yet
FORTIUS. CORALLIUM alio nomine apud DIOSCORIDEM appellatur LITHOPHYTON, LITHODENDRON, quasi planta lapidea, lignum lapideum. GORGONIAM idem, a GORGONE vel MEDUSA, appellavit PLINIUS 37. IO. PERSEUS cum detruncasset Medusae caput, idem ad littus posuit substratis foliis &virgis; Virgae induruere tactu capitis, quod fieri cum viderent Nymphae, sparserunt illas virgas per mare. Ovid. metamorph. IV. fab. 18. Hujus praeterea diversis speciebus vara imponuntur nomina, ut sunt: FUNGITES, ASTROITES, PORUS, MADREPORA, MILLEPORA, PORPITES, RETICULARIA &c. ORIGINEM VOCIS CORALLII scriptores communiter Graecam esse volunt, ductam videlicet a κόρη, vel κῦρος, puella, pupilla, &ἀλὸς, maris; est enim maris quasi ornamentum. Immo dictum alii putant CORALLIUM, ὅτι ἐν ἀλὶ κέιρεται, quod in mari tondeatur. Raj. hist. 60. DEFINITIONES coralliorum apud diversos auctores habentur variae. CAESALPINUS de plantis, 16. 33. CORALLIUM ALBUM definit, quod constet brevibus ac nodosis ramulis, nitore ac candore eboris; cui foramina autem quaedam insunt, non solum in singulis nodis, sed &juxta nodos, duritie lapidea. RAJO, in method. emend. 3, CORALLIA sunt plantae flore carentes submarinae, substantia dura admodum &lapidea, quae commanducatae sub dentibus crepitant ac scrupulosae sentiuntur, fragilesque sunt, &duro corpori illisae clarum edunt sonum. EFORTIUS inst.