Latin
CAPUT PRIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 77
Unproofread scanNot analysed yet
572, definit CORALLIA, quo int herbae marinae fere lapideae, ramosae; querum speciatim gvis alterum, quod nullis foraminibus conspicuis si pervium, CORALLUM vocavit, alterum vero MADREPORAM, quae foraminibus interdum stelliformibus est pervia BOERHAVIO hort Lugd 1, CORALLIA dicuntur LITHOPHVTA, quae sunt fabrica simplici, dura, coralloide, fragili, illisu sonora, vi ignis in calcem mutanda, cum acidis effervescente. GEOFFROY mat med 11. 247, CORALLIUM est, planta marina sub undis absque foliis nascens, fere lapidea, ramosa, densa &solida, fragilis, cortice, seu potius crusta quadam tartarea, molli tamen obducta. Verum enimvero definitiones hae recersitae, vix ab omni parte sunt adaequatae &sufficientes: neque enim genuinum characterem sperare fas est, quamdiu erimus in dubio, utrum in civitatem animalem, an vegetabilem, anne lapideam potius, adseribi conveniat venustam hanc maris progeniem, quam dixere Naturae Historiographi Corallia. Interim, ad Vegetabilia si referenda sint Corallia, consistentia sua lapidea atque calcis indole ab omnibus facile plantis dignoscuntur. Si productum sint animalium seu Vermium aut Zoophytorum, eorumque dicenda testae, id illis proprium videtur, quod a basi pleruinque teneriori solidis corporibus submarinis, tenaciter adhaereant. Quod si lapidibus assignentur Corallia, &structura speciosa interna, &determinata figura, nunc stellis notata, nunc foraminibus varie pertusa haud difficulter ab omni distinguuntur lapide. Praeterea quum id agimus, ut hic inprimis praestruantur fundamenta capitis posterioris, pro scopo tractationis nostrae indicasse juvabit, id genus Coralliorum, quod cavitatibus constat radiatis, nobis esse MADREPORAM; quodque cavitatibus instruitur simplicibus, MILLEPORAM nominari.