Latin
CAPUT POSTERIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 89
Unproofread scanNot analysed yet
Columelli majoris turbinati materia durioris specimen, sve potius fragmentum, integrum enim reperiri nondum contigit; subtilissime in longum striatum, fasciatum &in extremitate latius expansa stellatum. Helw. lith. Ang. 53. t. 5. f. 15. Ejusdem Columelli specimen proliferum. Hel. Descr. E basi angustiori sive arctiori principio sensim enascitur corpus oblongum, teres, superiora versus magis magisque dilatatum, apice truncato cujus superficies, striis longitudinalibus, obsoletis numerosis, minimis undique exaratur, &sulcis transversalibus, obtusis, inaequalibus cingitur. Stella, quae inhaeret apici, est concava, margine cavitatis acuto, radiis aut sulcatis, aut lamellatis, saepe etiam dentatis, ab imis stellae partibus ad oris ambitum procurrentibus, exornata. Varietates hujus Madreporae sunt permultae: nos ad sequentes tanquam praecipuas attendimus: α cujus diameter disci superat longitudinem ipsius corallii; stella vero planiuscula margine instruitur latissimo, centro parum excavato, radiis e medio cavitatis ad circumferentiam ductis integris omnibus. Fig. I.