Latin
CAPUT POSTERIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 90
Unproofread scanNot analysed yet
β cujus diameter disci ipso quoque corpore corallii longior existit; stella verum concava constat fundo plano margine haud multum expanso, radiisque obducto, quorum alterni longiores a margine extimo ad fundum usque descendunt, inque itineris medio cessant alterni breviores, ut centrum fundi, quod nec radii longiores assequuntur, non contingant. Fig. II. γ quae perfecte est turbinata, stellaque turbinatoconcava, radiis ab ipso centro ad marginem recta ductis, insignitur. Fig. III. δ quae fere cylindracea, at versus apicem crassior aliquantum, stellam gerit turbinato-concavam. Fig. IV. Haec modum pariter augmentationis horum corporum, stellae videlicet e centro prolem emissam, ostendit. e cujus est obliqua forma, sive incurvato-oblonga, basin versus angustior, superne crassior, margine cavitatis supremae paullum contracto; stella hemisphaerico-concava, radiis, interjectis alternis brevioribus, longioribus alternis, a margine ad centrum properantibus, exsculpta. Fig. VII. Magnitudo hujus Madreporae occurrit varia: aliae enim articulum extimum digiti vix aequant; magnitudine vero cornu taurinum aemulantur aliae; cujus etiam colorem exprimunt, quippe qui in recens extractis coralliis hujus speciei est subdiaphano-corneus. Unde specimina illa, quae assimilantur varietati s), in Gothlandia Gumshorn (cornua arietis) vulgo salutantur. Horum coralliorum ad regiones maritimas nostras ubertas est maxima, eorumque inprimis, ex coralliis Balticis, apud auctores facta mentio. II. MAII. MADREPORA simplex, orbicularis, plana; stella convexa. Fig. V. Fungitarum minimorum pediculo destitutorum capitula parva striata, ac trochiscorum instar crenata, collecta in littore maris Gothlandiae. Brom. Lapillus numismalis. Calceol. mus. 328. Porpita minor numularis. Luid. lith. 151. Lens lapidea striata, utrinque convexa. Scheuchz. lith. Helv. f. 43. 44. Fungi cujusdam marini capitulum. Büttn. diss.