Latin
CAPUT POSTERIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 91
Unproofread scanNot analysed yet
de corall. foss. 24. t. 3. f. 5. Descr. Haec Madrepora orbicularis est, plana, glabra; rugis annularibus obsoletis, striisque minutissimis a centro marginem versus molliter notata; centro in paucissimis speciminibus aliquantum eminente, in plurimis existente fere plano. vid. Fig. V. lit. b. Stella convexa, medio excavata, constat radiis dentatis, a margine ad centrum convergentibus quibus alterna vice radii alii dimidio breviores interponuntur. vid. Fig. V. lit. a. Radii omnes, vel potius lamellae, ubi fluctuatio maris vitium non induxit, margine quidem sunt paullum dentato; undarum tamen eludere violentiam, antequam attingant littora, quum aegre possint, laevigatiores vulgo reperiuntur, atque punctulis tantum exstantioribus observantur signatae. Formam igitur Trochisci Officinalis, vel fructus Lavaterae aut Malvae eleganter referunt haecce corpora; quae latitudine rarius transversi digiti, communiter autem minora &semine Lentis vix ampliora reperiuntur.