Latin
GRAMINUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 175
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc modo omnia Europae Gramina, aeque ac nonnulla exotica, parvo complectebatur libro; distinctio autem illorum in genera, diversis nominibus expressa, ibi non adest; unde eadem scientiae nostrae pars nihilo tamen secius difficilis erat, eamque ob caussam Reformatori totius Scientiae Botanicae, b. m. Arch. &Equit. CAROLO a LINNE deferebatur, qui Gramina, una cum ceteris, in plura genera dispescebat &justos characteres genericos formabat, quos postea Doct. HENRICUS GAHN, Assess. h. t. Reg. Collegii Medici, in Dissertatione de Fundamentis Agrostographiae, 1767 habita, proposuit, ubi genera, a Generos. Suo Praeside constituta, characteribus suis essentialibus, qui notam cujuscumque generis determinant, &figuris flosculorum, quibus eo clarius cognosci possunt, illustrantur. Quantum elegantissima haecce Dissertatio cognitionem Graminum expediverit, neminem Botanicorum fugere potest; quae quidem adeo me cepit, ut instar supplementi hoc Specimen editum voluerim, quod illis in primis, qui in certam &solidam Agrostographiae notitiam incumbunt, inserviturum spero.