Latin
GRAMINUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ut quisquam Botanicorum accuratiorem Graminum indaginem susciperet, cum descriptionibus, in hac scientia usitatis, &nitidissimis ejusmodi atque exquisitis figuris, quibus jam se commendant plura Botanices opera, diu optatum est. Posterioribus demum annis Scientia haecce quibusdam generibus, perspicacissimorum Botanicorum studio inventis, est aucta, qui multis longisque itineribus, quorum instituendorum illis fuit occasio, eadem, &quidem maxima, attentione omnes naturae fetus scrutati sunt, Graminibus &Muscis minime neglectis, quippe quorum notitiam ceterorum vegetabilium consideratione non minus esse utilem, satis superque intellexerunt. Bot. Demonstratori Doct. THUNBERG, atque Doct. KOENIG, in Tranquebar jam commoranti, nonnulla Graminum genera, quae Tuis, B. L.; oculis hic subjiciuntur, accepta referimus. Nihil magis omnium desiderio hac occasione satisfaceret, quam si tales traderentur Descriptiones &Figurae, quales plurium vulgatissimorum Europae Graminum cum Orbe Erudito communicavit Celeb. SCHREBER, in Descriptione sua Graminum, cum figuris naturae congruentibus, Lipsiae 1769, fol. Tab. 24. qualesque nonnullorum generum Calamariarum, a jam dicto König atque Dom. ROLANDER collectarum, sistit Celeb. FRIIS ROTTBOLLL, in Descriptionum &Iconum rariorum &pro maxima parte novas plantas illustrantium libro primo, Havniae 1773, Fol. Tab. 21.