Latin
AD AUDIENDAM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 44
Unproofread scanNot analysed yet
Tertius, ut cujusque Officium, Subditi &Praefectis in magna Mundi Politia indagentur. His obtentis demum fundamentum Oeconomiae privatae jacitur; quae nihil aliud est, quam Scientia Naturalis ad necessitates Hominis applicata. Deficiente unico annulo vel articulo in catena Naturae, quam ad amussim sequi oportet, statim a tramite deflectimus in sylvam obscuram, allidimus ad lapides, laedimur spinis, haesitamus in luto, Satyrique ringendo nos irrident, ut consiliorum inanium artifices. (project-makare. )dudum perspexi, &de eo Discipulos meos convincere studui, dum interea Cives mei carissimi novissimo tempore, magna aemulatione multoque sudore durissima saxa perfodere sategerunt; distincte etjam intellexi, hanc scientiam, si velimus ut firmo nitatur fundamento, Historiae Naturali in Academiis superstrui, &deinde transplantari debere per universum regnum; sed non potui concipere, quod edicta saluberrima plus effecerint agricolis, quam nautis ad evitandos scopulos occultos, tempestatesque impraevisas.