Latin
AD AUDIENDAM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 45
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam autem plurimi Studiosi se totos Scientiis philosophicis mancipant, opinati sunt se a via recta aberrare, si ab alia Facultate sapientiae suae igniculos mutuarentur; quam ob rem manus animumque submisi, magisque in solo voto substiti, quam in spe certa, fore ut aliquando illucescat dies illa, qua veritas eorum quae docui, in claram lucem ponetur. Summus rerum Arbiter, qui fata populorum regit, saepe uno die efficit, quod intra hominis aetatem vix aliquis sperare ausus esset. Dat, &aufert, tam sapientiam, quam alia bona, quando, cui &a quo ipsi placet. Hujus rei luculentissimum nunc habemus exemplum. Spectabilis Vir, ERICUS ERICI BORGSTROEM, Possessor Officinae ferrariae in Södra Borgwik Wermelandiae, quem Deus amplis fortunis ornaverat, quum liberis ipse careret, aequum esse censebat, amicum suum intimum, Nob. &Spect. ARVIDUM WALLSTEDT, Advocatum Fiscalem Skagersholmiae, portionis bonorum suorum haeredem facere; exemplo aeque generoso, ac nostro aevo raro! Hic vero, exemplo itidem non minus generoso quam raro, hoc amici sui donum recusavit. Constituerunt itaque inter se, ut haec portio in utilitatem patriae impenderetur, modo quem vel ipsi essent excogitaturi, vel amici, ut optimum, indicaturi. Hanc suam mentem aperuerunt viro, in quo praecipuam collocabant fiduciam, Generosissimo scilicet JO. GEORGIO LILLIENBERG, Equiti, Uplandiae Gubernatori vigilantissimo, cujus indefessum studium de patria bene merendi, omnibus satis superque notum est. Hic vir splendidus, amore Universitatis desiderioque commoda civium promovendi, ductus, viam iis aperuit, rectissime ad felicitatem patriae ducentem, quam &ipsi jam certissimam existimaverant. itaque commotus Borgstroemius, Academiae Upsaliensi donat centum millia thalerorum, ut constituatur Professor Oeconomiae privatae, qui e reditu annuo salarium accipiat, &,ut Membrum Facultatis Philosophicae, Historiam Naturalem, ad Oeconomiam privatam applicatam, sermone patrio tradat; ea lege, ut primo anno Terras Lapidesque, Agriculturam rel. secundo Vegetabilia earumque usum, plantationes, Plantas tinctorias, Plantas ad Sepes utises, Culturam Silvarum rel. tertio Animalia, rem