Latin
I. LOCA NATALIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 5
Unproofread scanNot analysed yet
Studiosi Upsalienses, quam primum nix soluta fuerit, exeunt in campum proximum, &lusu pilae motum corporis nimium excitant: mox vestes deponunt; quidam frigida aqua, quidam lacte in proxima casa emto se reficere student; hi omnes intra dies paucissimos Febri Int. corripiuntur. 17. Piscium recentium esui verno adscribuntur F. I. a plerisque; non audent ergo potum sumere, antequam se haustu Spirituum ardentium satis munitos putant. α. Sub initium Veris, cum Osmerus Arted. Eparlanus Rond. Gesn. Ald. Raj. a piscatoribus capitur &ea copia venum exponitur, ut odor ejus gravis nauseantem reddat maximam partem urbis Upsaliensis, quam maxime F. I. grassantur. &existimatur hoc tempus illis proprium esse. 18. Lactis esus, aëre verno adhuc frigido, unde obstruuntur pori, &sanguis viscido lactis impraegnatur. 19. Fructus arborei, eorumque aestate esus accusatur: e. gr. Poma malorum, pyrorum: Drupae Cerasorum, Prunorum &c. quod malos humores relinquere putantur. α. Tornoenses (10) Mercatores, qui aestatem Holmiae transegerunt, reduces, dum saepissime F. I. corripiuntur, id fructibus ejusmodi dant culpae, cum victum nullum alium a patrio differentem observaverint. 20. Venerem, adolescentibus vetitam, allegant saepiuscule nuptae, cum videant uxoratos &maritos suos, non tam frequenter eodem morbo laborare. 21. Ventus tandem α. Maritimus, qui tempore verno admodum Holmiae frigidus est; β. vel Paludosus Upsalis ex campis depressis (Kongsängen), aqua ut plurimum hac tempestate inundatis, in censum ducitur.