Latin
III. DESTRUCTIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 6
Unproofread scanNot analysed yet
III. DESTRUCTIO. Caussarum putatitiarum (§. II.) 22. Rationes, quibus fulciuntur sententiae Medicorum (12) allatae, non opus est refutare; Caussae enim allegatae omnes in Norlandia (7) occurrunt, &tamen accolae F. I. nomen fere nesciunt. 23. Quod Caussas vulgo allatas (13–21.) attinet, neque singulas, neque omnes simul ordinariam F. I. excitare posse crediderim nisi primaria in corpore prius existat caussa, adeoque ut occasionales, non ut remotas, agnoscimus. Scilicet: 24. Frigus (14) non est vera caussa, quia: α. Rarissima est F. I. in frigidissimis terrae traβ. Hyeme nunquam fere existit, sed Vere tantum &Aestate interdum. 25. Refrigeratio subita (15) neque in caussa est. Nam α. Exeuntes hyeme, e camera calefacta, nos in intensissimum frigus conjicimus, immo saepe membra ad perniones usque algent, nec tamen inde F. I. corripimur. β. Incola Norlandus (7) vestes hybernas primo Vere innoxie mutat. 7. Ostrobotniensis (4) e balneo totus sudore madens, nudus in nives se conjicit &volutat, sine F. I. insequente. 26. Motus (16) nimius, initio Veris instituneque caussam absolvit. tus, αe.