Latin
DELICIAE NATURAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 75
Unproofread scanNot analysed yet
Armatura parvi momenti; unus Manipulus tamen armatus est spiculis, &praeterea pauci alii. Insignia: Antennae, Palpi, Halteres, Stemmata, Scutellum, Elytra &c. VERMES, genus ignavum, tardum, miserum, nudum; omnes Classiarii. Armamentarium vacuum, absque omni vestitu; praeter cellas quorumdam lapideas, quibus absconduntur. Hi sine armis, sine insigniis, immo sine capite; tenacissima sunt vita, renascentes cum trucidantur, quid? quod saepe ita, ut e quacumque parte novus oboriatur. Hic, in quibusdam, apparere videntur reliquiae metamorphoseos Ovidianae, Animalia mutata in Arbores. Amborum (5. 6.) Sanguis est frigidus, colorisque aquei. Abstersis oculis in templo, accessus nobis aperitur ad Creatoris Magnificentiam, ad videndam terram, resplendentem infinita Ipsius Potentia Sapientiaque in incolis ejus innumerabilibus; e quibus olim gemini cujusque familiae delegati constituerunt felicem illum Paradisum, ubi Homo omnia habuit unico in loco, quae nunc per totum terrarum orbem dispersa in; veniuntur. Incolae hic sunt misti e duabus nationibus: Vegetabilibus, sensus expertibus, &Animalibus, sentientibus; tamquam e duplici diverso mundo congregatis. REGNUM VEGETABILE tam numerosum est, ut totum globum telluris tegat, quoad siccus est.