Latin
DELICIAE NATURAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 76
Unproofread scanNot analysed yet
GRAMINA, simplici suo vestitu, constituunt hic plebem; plurimi sunt, plurimumque contribuunt; optime vigent, quamvis quotidie calcentur &mulctentur. HERBAE efficiunt Ordinem Nobilium; superbientes vestitu artificioso, floribus splendidis, odore &sapore. ARBORES sunt Proceres, caudicibus perennantibus, frondosis; inumbrant, arcent ventos a ceteris, refocillant vaporibus. FRUTICES spinosi &aculeati, sub his, ut Milites stationarii, armis suis tuentur teneriores plantas, ad se confugientes. FILICES sunt Coloni, in remotioribus terris habitantes, novalia colentes. MUSCI appellantur Servi, plantis famulantes, quas obtegunt, ne laedantur a frigore, neu exurantur ardore solis, vel corrumpantur putrore auctumnali; at cedunt omnibus aliis. FUNGt sunt turba Nomas, rapientes omnia quae inveniunt reliqua, postquam Flora versus auctumnum in hiberna secessit. Gens Vegetabilium structura singulari ab omnibus aliis distinguitur. RADICES, eorum Ora, sunt tubuli suctorii graciles filiformes, quibus e tellure sugunt tincturam aquosam, potissimum humi. FOLIA, eorum Ala, quibus volitant &moventur; ut robur colligant, attrahunt aërem vivificantem, sine quo decidunt.